Ezekiel
Priest-prophet Ezekiel sees visions by the Chebar canal: the glory departing the temple, oracles against Israel and the nations, the valley of dry bones, and a restored temple when the Lord returns.
Clementine Vulgate
Ezekiel 15
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum qu sunt inter ligna silvarum? 3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas? 4Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? 5Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? 6Propterea hc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. 7Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, 8et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prvaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.