Ezekiel

Priest-prophet Ezekiel sees visions by the Chebar canal: the glory departing the temple, oracles against Israel and the nations, the valley of dry bones, and a restored temple when the Lord returns.

Author: Ezekiel
Date: c. 593–571 BC
Theme: God’s glory departs and returns; dry bones live.
Key verses: Ezekiel 36:26-27; Ezekiel 37:1-14
Clementine Vulgate

Ezekiel 35

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: 3[Hc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. 4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. 5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Isral in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extrem: 6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. 8Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. 9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tu non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10Eo quod dixeris: Du gentes et du terr me erunt, et hreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi: 11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua qu locutus es de montibus Isral, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt. 13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. 14Hc dicit Dominus Deus: Ltante universa terra, in solitudinem te redigam: 15sicuti gavisus es super hreditatem domus Isral eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Iduma omnis: et scient quia ego Dominus.]

Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.