Isaiah

Isaiah preaches against Judah’s pride and idolatry, announces exile, and pours out promises of a child-king, a suffering servant, and a new creation. The Holy One of Israel both judges and redeems.

Author: Isaiah son of Amoz
Date: c. 740–680 BC
Theme: Judgment and the hope of the Servant and the coming King.
Key verses: Isaiah 6:1-8; Isaiah 9:6-7; Isaiah 53:5-6
Clementine Vulgate

Isaiah 31

1[V qui descendunt in gyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia mult sunt; et super equitibus, quia prvalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Isral, et Dominum non requisierunt! 2Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. 3gyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui prstatur auxilium, simulque omnes consumentur. 4Quia hc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prdam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prlietur super montem Sion et super collem ejus. 5Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. 6Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Isral. 7In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, qu fecerunt vobis manus vestr in peccatum. 8Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. 9Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]

Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.