Numbers
Numbers opens with a census of the redeemed nation, then narrates forty years of testing, rebellion, and mercy. A new generation is prepared on the edge of the promised land.
Clementine Vulgate
Numbers 17
1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad filios Isral, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virg su. 3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4ponesque eas in tabernaculo fderis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Isral, quibus contra vos murmurant. 6Locutusque est Moyses ad filios Isral: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virg duodecim absque virga Aaron. 7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isral: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. 10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isral, et quiescant querel eorum a me, ne moriantur. 11Fecitque Moyses sicut prceperat Dominus. 12Dixerunt autem filii Isral ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.