Psalms

The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.

Author: David and others
Date: c. 1400–400 BC
Theme: Prayers and songs for every season of the life of faith.
Key verses: Psalm 23; Psalm 51; Psalm 119:105
Clementine Vulgate

Psalms 3

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 3multi dicunt anim me: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]

Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.