Psalms
The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.
Clementine Vulgate
Psalms 81
1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terr. 6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]
Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.