Zechariah

Zechariah encourages temple builders with night visions, then looks ahead to a humble king on a donkey, a fountain for sin, and the Lord reigning as king over all the earth.

Author: Zechariah
Date: c. 520–480 BC
Theme: Visions of cleansing, the Branch, and the pierced shepherd-king.
Key verses: Zechariah 4:6; Zechariah 9:9; Zechariah 12:10
Clementine Vulgate

Zechariah 5

1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. 2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. 3Et dixit ad me: Hc est maledictio qu egreditur super faciem omnis terr: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. 5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. 6Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hc est amphora egrediens. Et dixit: Hc est oculus eorum in universa terra. 7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor. 8Et dixit: Hc est impietas. Et projecit eam in medio amphor, et misit massam plumbeam in os ejus. 9Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce du mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et clum. 10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo ist deferunt amphoram? 11Et dixit ad me: Ut dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.