Isaiah
Isaiah preaches against Judah’s pride and idolatry, announces exile, and pours out promises of a child-king, a suffering servant, and a new creation. The Holy One of Israel both judges and redeems.
Clementine Vulgate
Isaiah 21
1Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, lam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. 3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4Emarcuit cor meum; tenebr stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. 5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. 6Hc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. 7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. 9Ecce iste venit ascensor vir big equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. 10Tritura mea et filii are me, qu audivi a Domino exercituum, Deo Isral, annuntiavi vobis.] 11Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? 12Dixit custos: Venit mane et nox; si quritis, qurite; convertimini, venite.] 13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. 14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. 15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prlii. 16Quoniam hc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. 17Et reliqui numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Isral locutus est.]
Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.