Exodus

Exodus recounts Israel’s slavery in Egypt, the call of Moses, the plagues, the Passover, and the crossing of the sea. At Sinai God gives the law and instructions for the tabernacle so that he may dwell among his people.

Author: Moses (traditional)
Date: c. 1446–1406 BC
Theme: Deliverance from Egypt and covenant at Sinai.
Key verses: Exodus 3:14; Exodus 12:13; Exodus 20:1-17
Vulgate

Exodus 31

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 3et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere 4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere 5marmore et gemmis et diversitate lignorum 6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi 7tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi 8mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 9et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua 10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris 11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient 12et locutus est Dominus ad Mosen dicens 13loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos 14custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui 15sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur 16custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum 17inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit 18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.