Psalms

The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.

Author: David and others
Date: c. 1400–400 BC
Theme: Prayers and songs for every season of the life of faith.
Key verses: Psalm 23; Psalm 51; Psalm 119:105
Vulgate

Psalms 1

1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 4non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae; 5ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.