Ezekiel

Priest-prophet Ezekiel sees visions by the Chebar canal: the glory departing the temple, oracles against Israel and the nations, the valley of dry bones, and a restored temple when the Lord returns.

Author: Ezekiel
Date: c. 593–571 BC
Theme: God’s glory departs and returns; dry bones live.
Key verses: Ezekiel 36:26-27; Ezekiel 37:1-14
Vulgate

Ezekiel 15

1et factus est sermo Domini ad me dicens 2fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum 3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas 4ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus 5etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis 6propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem 7et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos 8et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.