Leviticus

Leviticus sets out offerings, priestly duties, purity laws, the Day of Atonement, and the call to be holy. It shows that access to God is by sacrifice and that everyday life is to reflect his character.

Author: Moses (traditional)
Date: c. 1446–1406 BC
Theme: Holiness: how a redeemed people live with a holy God.
Key verses: Leviticus 16:30; Leviticus 19:2; Leviticus 19:18
Vulgate

Leviticus 12

1locutus est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae 3et die octavo circumcidetur infantulus 4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius 5sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae 6cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti 7qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam 8quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.