Numbers

Numbers opens with a census of the redeemed nation, then narrates forty years of testing, rebellion, and mercy. A new generation is prepared on the edge of the promised land.

Author: Moses (traditional)
Date: c. 1446–1406 BC
Theme: Wilderness wandering between Sinai and the plains of Moab.
Key verses: Numbers 6:24-26; Numbers 14:18-19; Numbers 21:8-9
Vulgate

Numbers 17

1et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae 3nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit 4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te 5quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant 6locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron 7quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii 8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt 9protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas 10dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur 11fecitque Moses sicut praeceperat Dominus 12dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus 13quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.