Psalms

The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.

Author: David and others
Date: c. 1400–400 BC
Theme: Prayers and songs for every season of the life of faith.
Key verses: Psalm 23; Psalm 51; Psalm 119:105
Vulgate

Psalms 115

1alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 2ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 3quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 4calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 5vota mea Domino reddam coram omni populo eius 6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 7o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 8tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 9vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 10in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.