Psalms

The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.

Author: David and others
Date: c. 1400–400 BC
Theme: Prayers and songs for every season of the life of faith.
Key verses: Psalm 23; Psalm 51; Psalm 119:105
Vulgate

Psalms 3

1psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma 4tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 5voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 6ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 7non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 8quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 9Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.