Psalms
The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.
Vulgate
Psalms 31
1huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma 5delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.