Psalms
The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.
Vulgate
Psalms 41
1in finem in intellectum filiis Core 2quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 3sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 5haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 6quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei 7Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico 8abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 9in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae 10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus 11dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 12quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus
Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.