Psalms

The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.

Author: David and others
Date: c. 1400–400 BC
Theme: Prayers and songs for every season of the life of faith.
Key verses: Psalm 23; Psalm 51; Psalm 119:105
Vulgate

Psalms 51

1in finem intellectus David 2cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech 3quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate 4tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 5dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma 6dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam 7propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma 8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 9ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 10ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi 11confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.