Psalms
The Psalter is Israel’s hymnbook: lament, praise, thanksgiving, royal psalms, and wisdom. It trains the heart to speak to God in trouble and in joy, and it points ahead to the Messiah.
Vulgate
Psalms 8
1in finem pro torcularibus psalmus David 2Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 4quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 5quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 6minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 7et constituisti eum super opera manuum tuarum 8omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 9volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 10Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Biblia Sacra Vulgata. Public domain or openly licensed historic text.